RECREDITI

RECREDITI
RECREDITI
inter infames habiti, unde maximi probri locô habebatur , hôc nomine notari. Recreditum certe et proditorem, synonyma facit Iohannes Villaneus, l. 7. c. 85. Recreditum et ignavum, Ioin villa, p. 38. Bractonus verbum hoc sic descripsit, l. 3. tractatu 2. c. 34. §. 2. Non sufficit, quod appellatus cognescat fuisse socium suum vel latronem vel aliquid simile adrecreantiam,nisi dicat verbum illud odiosum, quod recreantus (h. e. recreditus) sit. Ranulfus de Glanvilla illud adeo turpe iudicavit, ut ne nominare quidem voluerit, l. 2. c. 7. Significat autem vox, hominem dimicando deficientem, a verbo medii aevi Recredere, h. e. reddere, in duello seu monomachia victum se profiteri, hosti sese reddere; quod eô aevô maxime turpe habitum. Ditmarus. l. 3. ubi de duello Waldonis et Geronis, Vulneratusque in cervicem bis Waldo ardentius insequitur hostem, percutiensque ictu validô caput, prostravit eandem. Interrogatus autem Gero Comes ab eodem, si plus potuisset pugnare, coactus est, quod iam defecisset, profiteri-.-. Tunc Gero iustus decretô Iudicum et voce Imperatoris a carnifice quodam decollari, apud Car. du Fresne d. l. More e veteri Gladiatorum, apud Romanos, arena petito, de quibus supra diximus.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем написать реферат

Look at other dictionaries:

  • Recreant — Rec re*ant ( ant), a. [OF., cowardly, fr. recroire, recreire, to forsake, leave, tire, discourage, regard as conquered, LL. recredere se to declare one s self conquered in combat; hence, those are called recrediti or recreanti who are considered… …   The Collaborative International Dictionary of English

  • DUELLI Judicium — ad veri probationem introductum, quo ambiguas controversias mediae aevo ditimi mos fuit, a Septentrionalibus populis traxit originem. Apud quos, cum ab initio iam in usu esset, armis lites suas decernere, ait Vell. Patercul. praesertim id… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • INFAMIAE Corona — e lana olim. de qua vide C. Paschal. Coron. l. 5. c. ult. ubi de Infamiae poena, infra quaedam ubi de Vett. Poenis, it. in voce Recrediti …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”